II. Secundum Mysterium Luminosa: Nuptiae Canenses (the Wedding at Cana)
“1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. 4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. 5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, 10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.”
Pater noster, Qui es in coelis,
sanctificetur nomen Tuum;
adveniat regnum Tuum;
fiat voluntas Tua,
sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.
Amen.
(Decies repetita: Repeat each “Ave Maria” 10 times):
Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum;
benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
Gloria Patri,
et Filio,
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio,
et nunc,
et semper,
et in saecula saeculorum.
Amen.
(optional)
O Bone Jesu, libera nos a peccatis nostris; libera nos ab ignibus gehennae; perduc in paradisum omnes animas praesertim eas quae plus misericordia tua indigent!
The Luminous Mysteries of the Holy Rosary Audio in Latin:
Prayers Audio courtesy of The Boston Catholic Journal. All copyrights belong to their respective owners. No additions, deletions, or changes are to be made to the text or audio files in any way, and the copies may not be sold for a profit.